monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 49 > LIBER PRIMUS. > Ioannis I, 2 > 36 > sectio 13 > sectio 7 > 10 > Iosue, 24 > 19 > Psalmi, 117 > Ioannes, 12 > sectio 27 > 43
    >>> XLIV

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XLIII

1 (Vers. 11.) Et deferte viro munera, aliquid resinae, et mellis, thymiama et stacten, et terebinthum, et nuces. Sive, ut Aquila et Symmachus transtulerunt, amygdala. Idcirco hoc capitulum posuimus, ut sciamus ubi in nostris codicibus habetur thymiama, in Hebraeo esse NECOTHA, quod Aquila storacem transtulit. Ex quo domus nechota, quae in Isaia (XXXIX, 21) legitur, manifestissime cella thymiamatis, sive storacis intelligitur, quod in illa aromata diversa sint condita.
2 (Vers. 32.) Et biberunt, et inebriati sunt cum eo. Idioma linguae Hebraeae est, ut ebrietatem pro satietate ponat, sicut ibi: In stillicidiis eius [Mss. nostri laetabitur: quidam etiam suis pro eius. Sane inebriabitur in nulla veteri Latina interpretatione invenire est.] inebriabitur germinans [Psal. LXIV, 11], haud dubium, quin terra pluviis irrigata.
Hieronymus HOME

bsb4610.157